fundatio1926
pagina domestica http://www.samarytankiosb.pl
inscriptio electronica osbsam@zakon.opoka.org.pl
Congregatio Sororum Benedictinarum Samaritanarum Crucis Christi die 6 mensis Januarii anno 1926 Varsaviae a Serva Dei Matre Vincentia Hedvige Jaroszewska (1900-1937) condita est. Congregatio iuris dioecesani anno 1932, anno vero 1974 iuris pontificii esse coepit approbatione Sanctae Sedis accepta. Anno 1965 per affiliationem Ordini Sancti Benedicti associata est.
Charisma benedictino-samaritanum Congregationis in laude Deo tribuenda per liturgicam orationem Ecclesiae, in efferenda iustitia Dei, in spiritu expiationis, in serviendo maxime egentibus exprimitur.
Opera apostolica et charitativa Congregatio exercet, dum personas debiles et mente captas in Domibus Patrocinii Socialis curat, adulescentes et pueros, qui in familiis pathologicis nati sunt, in Centris Educativis tuetur et iuvat, necnon personas ab humana consortione alienatas, derelictas et periculo peccandi expositas nutrit et fovet (saepe in Domibus Solitariae Matris quae vocantur).
Congregatio 15 domos religiosas possidet. Domus Generalis, quae et Samaria vocatur, in vico Niegó· ³ita est, qui quadraginta chilometra ab urbe Varsavia distat. In illa etiam domus formationis et domus religiosa est, ibi Domus Patrocinii Socialis invenitur. In hac domo religiosa singuli hospites et varii coetus hominum Deum quaerentium vel suam vitam spiritualem sustentantium exercitiis spiritualibus vacare possunt.